- NUTRITI
- NUTRITIapud Gregorium Turonens. l. 9. c. 36. Comitibus, Domesticis, Maioribus atque Nutritis, et omnibus, qui ad exercitium Regale erant necessarii, delegatis.Familiares sunt, qui in domo Domini aluntur. In Monasteriis sic dicuntur pueri, qui Monasterio oblati sunt. Lanfrancus in Decretis pro Ordine S. Benedicti c. 21. Iuvenes tam nutriti, quam de saeculo venientes, qui Magistris custodiendi commendantur, in multis, sicut infantes de quibus superius dictum est, custodiantur. Remoti, ut supra a se invicem sedeant: extra locum custodiae suae sine custode nusquam procedant etc. Cuiusmodi Monachi nutriti longe potioris conditionis habebantur, quam Conversi, ob perpetuam vitae innocentiam: quam ob causam praecipua illis munera committi consuevisse, discimus ex Folcardo in Vita S. Bertini c. 11. Erlefredum suum a puero nutritum Abbatem successorem ordinavit, et Chartâ Eriberti Archiepiscopi Mediolanensis A. C. 1040. apud Ughellum Append, ad Tom. 4. Noster fidelissimus Albizo, a cunabulis, Monachus, sub Patre et Regula recte nutritus, a nobis nuper nominati Coenobii Abbas effectus. Sed et in eadem Communione, Nutriti Clerici dicuntur, qui Episcopis ratione dioeceseos subduntur, quasi ex corum familia. Capitul. 5. incerti anni c. 5. Ut ipsi Presbyteri tales Scolarios habeant, i. e. ita nutritos et insinuatos etc. Porro, sicut Nutriti in Monasteriis Virorum, ita Nutritae sunt, in Monasteriis feminarum; quarum mentio in Regula Monialium Fonteuraldensium, c. 17. Ut Abbatissa aut Priorissa non ducat secum in equitando quamlibet de Nutritiis (forte legendum Nutritis, a Nutrita femin.) vel iuvenibus claustralibus. Apud Car. du Fresne Clossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.